Hľadaný výraz: Mt 23,37-39, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! 38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! 39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.

1

mail   print   facebook   twitter